monumenta.ch > Augustinus > 122 > sectio 26

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Hieronymus, Commentarii, in Danielem, 11, 26
Cumque Seleucus maior frater, tertio anno imperii esset occisus in Phrygia per dolum Nicanoris et Apaturii: exercitus qui erat in Syria Antiochum fratrem eius cognomento Magnum de Babylone vocavit ad regnum. Et propterea nunc infert, quod duo quidem filii provocati sunt, et congregaverunt multitudinem exercituum plurimorum.